- BIBENDI ritus
- BIBENDI ritusapud Romanos hic fuit: Inomni convivio, cum paulo hilarius seinvitare vellent, hunc observavêre morem, ut a summo biberent ad imum: item ut Divo alicui libatent, hoc est, ex patera leviter vini aliquid defunderent, vel in mensam, vel in terram vel in alium quoque pro re nata locum: utque in dominae aut amicae honorem cyathumebiberent, eamque palam nominarent his verbis usi, Bene vos, bene nos, bene nostrum eliam Stephanium, Plaut. in Sticho, Actu. 5. sc. 4. v. 27. Quin et illud usurpabant, ut in honorem amici aut amicae, tot biberent cyathos, quot in eius nomine essent literae. Martialis, l. 1. Epigr. 72.Naevia sex cyathis, septem Iustina bibatur.Et l. 9. Epigr. 95. v. 3.Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Calatisse, Deorum,Sex iubeo cyathos fundere? Caesar erit.Sutilis aptetur decies rosa crinibus, ut sit,Qui posuit sacrae nobile gentis opus.Nunc bis quina mihi da suavia, fiat ut illud,Victor ab Odrysio quod Deus Orbe tulit.Ubi cyathorum, rosarum, basiorum numerus respondit his tribus nominibus, Caesar, Domitianus, Dalmaticus, Bibebant autem ex poculis prim um fictilibus, dein faginis aut oleaginis, e cornibus item: Postea vitrum in usu esse coepit, et crystallus: Post quae murrhina, electrina, argentea, aurea, gemmata tandem adhibita sunt: Osta quoque humani capitis, sed barbaris tantum, hâc fini inserviêre. Vide infra in voce Pocula. Nec defuit illis bibendi lex, quam Festus l. 16. Tapullam appellat legem: Catullus Posthumiam, Epigr. 27. v. 3. Ausonius Myticam; cui a Graecis origo. Unde illa cantio convivalis saepissime his repetita. πέντε ωἰνε, τρεῖς πίνε, ἅμα τέτταρα, bibe quinque, bibetres, bibe quatuor. Fuit autem Graecô more bibere, cum cyathis merô plenis saltare, et primo Deos, deinde amicos suos nominantes, toties merum bibere, quoties Deum et caros nominatim vocant, Asconius Paedian. in 3. Verrinam. Quo fiebat, ut ad vomitum saepe procederetur, in dignante Senecâ Ep. 83. et 95. Plut. Symposiac. l. 8. quaest. 9. in fin. etc. quae consuetudo invaluisse videtur, sub aevo Pompeii M. imitantibus hanc Romanorum foeditatem inprimis e Septentrione gentibus. Vide Olaum M. l. 13. c. 14. Matthiam Michovium Sarm. Europ. l. 2. c. 3.etc. Graeci primo meracum biberunt, cuius nimiô usu cum plurimi in insaniam agerentur, aquâ illud temperare docuit Amphictyon, quô auctore Concilium Amphictyonicum exortum est: Unde duo altaria erexisse legitur, Baccho et Nymphis, sibi invicem propinqua, in rei memoriam. Aliieundem aram ὀρθοῦ Διὸς staruiste referunt, in Horarum templo: cum enim meraci usus homines prius incurvâsset, ipse postea aquâ adfusâ vinô erectos conservavit. Sunt tamen qui Melampo inventi huius gloriam tribuant. Aliter Athenaeus ex Philonide Medico l. 15. ubi narrat, Bacchum, postquam a mari Rubro vinum in Graeciam detulisset, obvios quosque sine modo vinum ingurgitantes, partem in rabiem egiste, partem leto dedisse: reliquos, qui tardius advenerant, imbre repentinô obrutos pocula semiplena in littore reliquiste, quibus admixtâ pluviâ, cum dein post redditam aeri serenitatem reversi liquorem gustarent, deprehendisse illum iucundum simul ac innocuum: hancque causam esse, cur illatô in convivium vinô κεκερασμένῳ seu temperatô, primum poculum libaverint Graeci Διῒ Σωτῆρι, Iovi Servatori; secundum Διῒ Ο᾿λυμπίῳ, Iuvi Obympica, si quidem triumphale esset epulum: cui addiderunt poculum ωράιου γάμου, in convivio nuptiali. Sophocles tamen tertium locum Iovi Servatori tribuit,--- --- καὶ Διὸς ΣωτῆροςΣπονδὴ τρίτου κρατῆρος.--- --- Et Iovis SospitatorisLibamen tertii crateris.Iidem meracum Baccho inventori libârunt, sequutum dein πρὸπομα, promulsis seu gustatio: Magnô post haec cratere repletô, Symposiarchus propinavit illum bono Genio, cui ibant litatum, quod poculum τοῦ ἀγαθοῦ Δαίμονος dictum est: solebatque illud sorbillando, velut ex religionis praescripto, depleri; unde Α᾿γαθοδαιμονιςτὰς Hesychius interpretatur ὀλιγοποτιςτὰς, pitissatores. Addi. solebat precatiuncula, exclamantium ὦ ἀγαθὲ Δαίμων. Quod quidam ab initio statim epuli fieri solitum esse malunt. ultimum, quod bibebant, poculum, mox cubitum ituri, Mercurio, utpote somni somniorumque Praesidi, erat sacrum: Unde Aristoph. in Vespis.------ ------ Α᾿ργειφόντῃΟἱ πυμάτῳ σπένδεσκον------ ------ ArgicidaePostremo libaverunt.Sunt tamen qui Διὸς τελείου, Iovis integri, id fuisse contendant. Uter, e quo vinum depromptum, communiter ex apri confectus erat exuviis, proin Κάπρος in Aristophanis Lysistrata, dictus est: quemadmodum vinum sanguis, et effusio eius ex utre σφάγια et mactatio Poeticâ licentiâ fuit appellata. Cum amicus amico propinabat, φιλοτήσιον κύλικα seu φιλοτησίαν, poculum amoris vocaverunt, et actum ipsum δεξίωσιν, iuxta Homericum illud Od. γ. v. 472.------ ------ Χρυσέοις δεπάεςςινΔειδίχαἰ ἀλλήλων.------ ------ Aureis poculisExceperunt se in vicem.Cum in dignitate erat is, qui epulum dabat, porrigere solebat seyphum iis, quibus propinabat, nisi forte in sanitatem bibebat τοῦἐρωμένου seu φίλου, tum enim partem ipse hauriebat, reliquô humi effusô cum sonitu, quem ritum κοτταβίζειν dixêre. Aliquando post cenam ad pernoctem se obfirmabant compotationem, sponsionibus certando, quis ad Auroram usque pervigil duraturus ester, tum victori praemium dabantur πυραμοῦς, i. e. placentae ex tritico et melle confectae: quales in Thesmophoriis mulieres nanciscebantur. Griphos quoque et aenigmata proponebant, quorum sensum qui non indagâsset, adcyathum exhauriendum damnari solebat. Quod si quis discessum inde pararet, Modimperatoris veniâ omnino erat opus. Ad saltationem cum animus ac vinum impellebant, maiora pocula craterque novus poscebatur, Euripid. in Ion.Ε᾿πεὶ δ᾿ εἰς αὐλοὺς ἧκεν ἐς κρατῆρά τεΚαινὸν, γέρων ἔλεξεν, ἀφαρπάζειν χρεὼνΟἰνηρὰ σκεύη σμικρὰ, μεγάλα τ᾿ εἰσφέρειν.Postquam autem ad tibias ventum crateremqueNovum, senex ait, auferri oportetVini vasa exigua, magnaque introferre.Hinc μεγάλη absolute, subintellige κύλιξ, apud Athenaeum l. 6. Καθ᾿ὅν καὶ καιρὸν Δημοςθένης παῤ Α᾿ρπάλου τὴν κύλικα εἰλήφει τȏυτος, ἔφη τοὺς ἄλλους ἀκρατοκψ᾿θωνας καλῶν, ἀυτὸς τὴν μεγάλην. Et Alexin eidem laudatum ibid.Παῖ τὴν μεγάλην δὸς ὑποχέαςΦιάλας κυάθων τῶ παρόντων τέτταρας.Vide Desid. Heraldum Animadversion. ad Arnob. l. 5. Cantus, quem communiter tum decantabant, Harmchi titulô insignis erat, qui cum Aristogeitone, occisô Hipparchô, Pisistratidarum tyrannidi finem olim imposuerat Athenis; Eius initium, Φίλτατε Αῥμόδιε, οὔτοιπου τέθνηκας, etc. Carissime Harmodie, non certe obiisti etc. Vide Aristoph. in Acharn. et Vespis. Aliquando carmen, cuinomen Admetus erat, cecinerunt, quod incipiebat: Α᾿δμήτου λόγον ὦ ἑταῖρε μαθὼν, τοὺς ἀγαθοὺς φίλει, τῶ δειλῶν δ᾿ ἀπέχου, Admeti taudes ô sodalis audiens, strenuos amplectere, meticulosos vero iube facessere etc. Ita in cantibus suis, quemadmodum idem de Romanis legimus, fortium virorum facta praedicare eorumque sibi inter bibendum memoriam refricare, vuluptati duxêre. Praeterea frequentia erant in conviviis catmina, quae Σκόλια dixêre, a Terpandro primum inventa, de quibus vide infra, in voce Scolia, et plura de Bibendi ritu apud antiquos, in Ioh. Rosini ac Thom. Dempsteri Antiqq. Rom. ut et Fr. Rossaei Archaeologia Attica l. 10. Non omittendus camen Bibendi in Honorem vel in sanitatem alicuius, ritus qui occurrit, apud Paulum Warnefrickum de Gestis Longobard. l. 5. c. 2. et, qui diu ante eum fuit, Martialem l. 1. Epigr. 72. l. 9. Eipgr. 9 5. etc. Vide ubi de Poculis. Sie Priscus Rhetor. Ε῎καςος την` ἐπιδιδομένην αὐτῷ ὄοου πλήρη ἐξέπιε κύλικα, τὸ Α᾿ττήλαν σὀον εἶναι ἐπευξάμενος, Quilibet calicem sibi exhibitum, vinô plenum, exhausit, ut salvus esset Attila, apprecatus. Quod ab amantibus inprimis factitari consuevisse, innuit Scholiastes Theocriti ad Idyll. 2. Ε᾿ιώθασι οἱ ἐρῶντες ὑπέρ τῶ ἀγαπημένων πλείονες κυάθους ἐπιπλεῖςθαι, Soliti sunt amatores in samitatem eorum, quos amabant, plures cyathos deplere. Ritum accuratius idem exponit ad Idyll. 14. Οὕτω γὰρ εἰώθασι ποεῖν ἐν τοῖς συμποσίοις ἄκρατον λαμβάνειν καὶ ὀνομάζειν τινὰς ἐρωμένους ἢφίλους, ἐπιχεῖν τῇ γῇ καὶ φθεγγεςθ αι τῶ φιλτάτων τα ὀνόματα, Sic enim consuevêre facere in conviviis, sumebant merum et nommando amasios seu amicos, fundebani in terram, et amicissimorum ciebant nomina. Vide superius dicta tium de Hunnis in Romanotum sanitatem bibentibus. Cinnamum l. 6. num. 7. Utautem hic mos, si abusus absit, in adiaphoris forte locum habeat: Sic Bibexe in amorem Sanctorum vel animae defuncti, vetitum est in Concilio Nannet. apud Hincmarum Remens. Reginonem, Alios. Memimit ritûs huius Luithprandus in Legatione: Non proderit tibi balneum, qui te assidue potas, in amore B. Iohannis Baptistae. Traditque Ianus Delmerus ad Ius Aulicum Norvegicum vetus p. 534. Danos olim ac Norvegos bibere solitos in Christi Natalitio, in memoriam S. Olai, qui Religionem Christianam in Regnum induxerat. Addens, morem hune apud eos, postquam fidem Christianam amplexi sunt, inrroductum este, ut paganas superstitiones abolerent, cum solerent antea litare honori vel memoriae Odini, Tori, Niordi et Treiae Deorum paganorum. Sed apud Eund. legas, eriamnum apud Issandos in more esse, non solum in Festo praefato, verum etiam in nuptiis et conviviis, in memoriam S. S. Triados personatum bibere hâcque fini multa illorum cornua reperiri argentô deauratô decora. Nec omittendum, quod Luitprandus, l. 6. c. 17. obiectum Iohanni Pontifici Romanoin Concilio Romano scribit, quod Diaboli in amorem vinum biberit, etc. Car. du Fresne Glossar. De more turpissimo veterum lurconum apud Romanos, per obscenitates bibendi, vide Casaubon. et Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 8. plura hîc passim inprimis, ubi de Potandi ritu, et voce Potus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.